реферат, рефераты скачать
 

Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета


priusquam – прежде чем

acies, ei f – строй, сражение

contineo, tinui, tentum 2 – содержать

manus, us f – отряд; рука, сила

interitus, us m – гибель, уничтожение

 

ЗАДАНИЕ XII

 

1.                       Указательное местоимение hic, haec, hoc

2.                       Определительное местоимение idem

3.                       Вопросительные и неопределенные местоимения

4.                       Отрицательные местоимения

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения.

1. Nemo amat eos, quos timet. 2. Semper nos delectat aut aliquis utilis labor, aut aliqua bona ars, aut aliquod gratum studium. 3. Non semper iidem homines de iisdem rebus eadem iudicant. 4. Quae amicitia potest esse inter ingratos? 5. Nullum bonum est sine aliquo malo.

 


СЛОВА

 

timeo, ui,-, 2 – бояться

delecto 1 – забавлять, услаждать

utilis, e – полезный

ars, tis f – ремесло, искусство, наука

studium, i n – занятие

ingratus, a, um – неблагодарный


В. Прочитайте и переведите текст.


Nauta et agricola

 

Nauta et agricola diversi sunt moribus et studiis. Hic stabilem habet sedem, ille locum mutat. Hic mores antiquos servat, ille morum alienorum studiosus est. Huic sermo tantum patrius, illi aliae quoque linguae notae sunt. Huius vita tranquilla est, illius periculorum plena. Hunc agri et prata, illum fluvii et maria delectant. Sermones quoque nautarum et agricolarum diversi sunt: hi narrant de agris de frugibus, illi de terris alienis, de urbibus, navibus, procellis.


СЛОВА

 

diversus, a, um – различный

mos, moris m – обычай, образ жизни

stabilis, e – постоянный, неизменный

sedes, is f – место жительства, сиденье

studiosus, a, um – любознательный

sermo, onis m – разговор, беседа

notus, a, um – известный

tranquillus, a, um – спокойный

pratum, i n – луг

mare, is n – море

frux, gis f – плод, фрукт

urbs, bis f – город

navis, is f – корабль

procella, ae f – буря


С. Прочитайте, разберите и переведите текст.

 

Omnia fluunt, omnia mutantur

 

Nemo nostrum idem est in senectute, qui erat iuvenis, nemo est mane, qui erat pridie. Quidquid vides, currit cum tempore, nihil ex his, quae videmus, manet. Hoc est, quod ait Heraclitus: In idem flumen bis non descendimus: manet idem fluminis nomen, aqua transmissa est (Seneca).

 

СЛОВА

 

senectus, utis f – старость, зрелость

iuvenis, e – молодой, юный

mane – утром

pridie – прежде, накануне, днем ранее

curro, cucurri, cursum 3 – бежать

aio, ait, -, – говорить, утверждать

descendo, scendi, scensum, ere – идти, спускаться, вступать

transmitto, misi, missum 3 – передавать, переправляться, пересылать

 

ЗАДАНИЕ XIII

 

1.                       Общие сведения о степенях сравнения прилагательных

2.                       Сравнительная степень; превосходная степень

3.                       Особенности в образовании степеней сравнения

4.                       Наречия; образование наречий

5.                       Степени сравнения наречий

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения.

1. Aetas dulcissima adulescentia est (Plin.Epist.). 2. Fideliores sunt oculi auribus . 3. Pax vel iniusta utilior est, quam iustissimum bellum (Cic.). 4. Homini homine nihil pulchrius videtur (Cic). 5. Nullus est locus domestica sede iucundior (Cic). 6. Gravissimum est imperium consuetudinis. 7. Non minor voluptas percipitur ex velissimis rebus, quam ex pretiosissimis (Cic.). 8. Veterrimus homini optimus est amicus. 9. Homines amplius oculis, quam auribus credunt (Seneca. Epist). 10. Omne bellum sumitur facile, aegerrime desinit (Sall.). 11. Ex inferiore loco in superiorem non satis commode tela adidi possunt (Caes.). 12. Facile omnes, quum valemus, recta consilia aegrotis damus (Terentius). 13. Summi montium vertices nive aeterna tecti sunt. 14. Nuntiis litterisque Allobrogum commotus, Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit; cum his legionibus legatus Quintus Pedius in ulteriorem Galliam missus est.



СЛОВА

 

adulecsentia, ae f – юность, молодость

dulcis, e – сладкий, приятный

aetas, atis f – время жизни, возраст

fidelis, e – верный, надежный

oculus, i m глаз

auris, is f – ухо

pax, pacis f – мир

iniustus, a, um – несправедливый

iustus, a, um – справедливый

homo, inis m – человек

video, vidi, visum 2 видеть, pass. kазаться

domesticus, a, um – домашний

iucundus, a, um – приятный

gravis, e – тяжелый, важный, веский

consuetudo, inis f – привычка, обычай

voluptas, atis f удовольствие, наслаждение, радость

percipio, cepi, ceptum 3 – принимать, ощущать, воспринимать

vilis, e – дешевый

aeger, gra, um – тяжелый

commoveo, movi, motum 2 – побуждать, волновать

conscribo, psi, ptum 3 – формировать

desino, sii, situm 3 прекращаться

commodus, a, um – удобный

adigo, egi, actum 3 – долетать

telum, i n – копье, стрела

quum – когда

rectus, a, um – правильный, прямой

aegrotus, a, um – больной

facilis, e – легкий

consilium, i n – совет, решение

vertex, icis m – вершина

mons, ntis m – гора

nix, nivis f – снег

aeternus, a, um – вечный, бесконечный

preciosus, a, um – дорогой, ценный

vetus, eris – древний, старый, давний

amplus, a, um – большой, широкий

sumo, sumpsi, sumptum 3 – начинать

 

ЗАДАНИЕ XIV

 

1.         Формы числительных

2.         Употребление числительных

А. Прочитайте, разберите и переведите текст.


Summarium historiae Romanae

 

Annos numerabant Romani ab anno Urbis conditae (ab urbe condita=ab U.c.), qui annus fuit ante aeram nostram septingentesimus quiquagesimus tertius. Initio reges per annos circiter ducentos quinquaginta civitatem ad arbitrium suum rexerunt. Anno quingentesimo nono, sive ab Urbe condita ducentesimo quadragesimo quarto, postquam expulsus est ex regno Tarquinius Superbus, creati sunt duo consules, qui potestatem parem habebant atque alter alterum coercebat. Hunc statum quinque fere saecula observaverunt Romani. Iam anno ducentesimo sexagesimo sexto tota fere Italia in potestate Romanorum fuit.

Anno tricesimo imperium occupavit Augustus, qui primus imperator populi Romani fuit. Imperatoribus paruit imperium Romanum usque ad annum quadringentesimum septuagesimum sextum aerae nostrae, sive millesimum ducentesimum tricesimum ab Urbe condita.


СЛОВА

 

condo, didi, ditum 3 – воздвигать, основывать; ab urbe condita – от основания города

initium, i n – начало

arbitrium, i n – решение

expello, puli, pulsum 3 – выгонять

creo 1 – избирать

par, paris – равный, одинаковый

coerceo, cui, citum 2 – сдерживать

observo, avi, atum, are – оберегать, соблюдать

fere – почти, приблизительно

saeculum, i n – век

 consul, ulis m – консул


В. написать все числительные римскими цифрами.

 

Статьи для домашнего чтения в первом семестре

 

1. Conspectus historiae Romanae

 

Origo populi Romani ab Aenea ducitur, ut mythus narrat. Aeneas, dux Troianorum, Troia deleta (после разрушения Трои) profugit, mox patriam novam in Italia sibi gentique comparavit. Hac stirpe sunt nati gemini Romulus et Remus, quorum ab altero, Romulo, Roma condita est. Quod Romani paucas mulieres habuerunt, virgines Sabinas ad spectacula invitatas rapere decreverunt. Bellum inde ortum ipsae Sabinae composuerunt.

Mortem regis Romanorum primi interregnum secutum est. Post interregnum Numa Pompilius, rex pacis, regnabat. Templum dei Iani, quod apertum semper bellum significabat, Numae Pompilii regis tempore clausum erat.

Multa bella a rege Romanorum tertio Tullo Hostilio gerebantur. Bellum inter Romanos Albanosque certamen trigeminorum, qui Horatii et Curiatii appellati sunt, discrevit. Victoriam Romanis Horatii reportabant, itaque etiam Alba Longa Roma regebatur.

Rex Romanorum quartus Ancus Martius erat. Post illum Tarquinius Priscus regnabat, a quo praeter suos etiam filius servae educabatur. Hic adolescens ad regnum obtinendum ab uxore regis mortui quoque adiutus est. Sic factus estServius Tullius, rex Romanorum sextus, qui instituta legesque populo Romano dedit. Sed filia regis una cum marito regnum patrium appetebat. Gener Servii Tullii, Tarquinius, qui postea Superbus est nominatus, solum per corpus mortuum regis regnum obtinere potuit.

Rex ultimus multa oppida vi ac dolo occupavit. Postquam Tarquinius Superbus anno ducentesimo quadragesimo quarto post Urbem conditam regno expulsus est, regnum concidit.

Libertatem populus Romanus, iam pridem optabat exspectabatque. Post reges expulsos primi consules L. Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus rei publicae praefuerunt.

 

2. De magistratibus Romanorum

 

Senatus et magistratus rem publicam Romanam administrabant. Summi magistratus erant consules, praetores, aediles, quaestores. Quaestores cosulibus in bello aderant, aut in urbe aerarium administrabant. Aedilibus, cura viarum et aedificiorum publicorum mandata erat. Diebus festis in circo populo (прил. § 22) ludos parabant, nam Romani ludis valde delectabantur. Nota sunt verba: “Panem et circenses!”

Praetores iudicabant: praetor urbanus de controversiis civium, praetor peregrinus de controversiis civium et peregrinorum. Inter omnes magistratus consulum potestas summa fuit. In bello consules duces exercituum erant, in pace civitatem administrabant. Saepe apud populum aut in senatu orationes de legibus habebant. Lictores ante consules portabant fasces - securim, virgis circumdatam; primo enim consulibus potestas vitae necisque in cives erat.

Itaque fasces signum potestatis erant.


3. Censores Romani

 

Quinto anno Romae bini censores creabantur. Deligebantur ex numero eorum, qui consulatu optime functi erant. Magna erat censorem potestas, neque quisquam apud Romanos in maiore honore erat quam illi. Censores non modo censum civium habebant, sed etiam mores probabant. Si quis agricola agrum suum non diligenter colebat, id non sine aliqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curaverat, a censoribus notabatur. Si quod facinus comissum erat, censores poenam constituebant. Cives, qui aliquid gravius commisserant, tribu movebantur. Quisquis senatorum facinoris convictus erat, senatu movebatur.


4. Gentes Italiae

 

Italiam superiorem habitabant Galli. Hanc partem Italiae, quae cis Alpes sita erat, Romani Galliam Citeriorem vel Cisalpinam appellabant. Maior erat ea Gallia, quae Gallia Ulterior vel Transalpina appellabatur, quod trans Alpes sita erat.

Romanorum finitimi erant Etrusci, qui prioribus temporibus ex Asia in Italiam venerant, ut fama est. Interiores partes Italiae incolebant Sabini, Aequi aliaeque nationes, quibuscum Romani diuturna bella gesserunt. Difficillimum fuit cum Samnitibus, qui Romanis simillimi erant virtute, foedus facere. Quo facto (после его заключения) pleraeque gentes Italiae mediae et inferioris Romanis parebant.

Italiam inferiorem Romani Magnam Graeciam appellabant, quod Graeci ibi plurimas colonias constituerant. E quibus urbi Romae proximae erant Cumae et Neapolis.


5. De Roma antiqua

 

Roma antiqua in septem collibus ad amnem Tiberim sita erat. Prima Romanorum sedes erat collis Palatinus. In valle, sub radicibus montis Capitolii sita, forum Romanum patebat. Ibi cives diu negotia publica et privata tractabant. In campo, inter Capitolium et Tiberim sito, antiquis temporibus milites exercebantur, itaque campus Martius appelabatur. In Tiberi numerus pontium magnus erat. Postea urbs novis foris ornabatur. Templa pulchra et signa praeclara animos civium delectabant. Pulchritudo urbis apud omnes gentes nota erat. Itaque Romam, a pastoribus quondam conditam, iure scriptores lumen gentium appellabant.

 

6. Colosseum

 

Romae multae columnae, arcus, templa theatraque antiqua deleta sunt. Tamen hodie quoque nonnullae reliquiae Romae antiquae ostentari possunt. Roma merito “Roma aeterna” vocatur. Optime illud theatrum conservatum est, quod iussu T.Flavii Vespasiani aedificatum est et olim ex eo amphitheatrum Flavium nominabatur. Hoc amphitheatrum postea Colosseum appellatum est ex colossea statua Neronis, quae hic collocata erat. Tum, quum id aedificatum erat, id est anno aerae nostrae octogesimo, per centum dies ludi magnifici Romanis a magistratibus praebebantur. Quibus diebus permultae bestiae necatae erant. Magistratus Romani hos ludos dabant, et vulgus eis delectabatur.

Mirus aspectus praebetur eis, qui illi theatro appropinquant. Alti muri eius theatri, quod ovi formam habet, ornantur magnificis columnis. Colosseum amplissimum fuit: ab octoginta septem igitur milibus Romanorum compleri potuit. Diebus festis per octoginta introitus, quos videmus, magnae virorum feminarumque manus amphitheatrum intrabant. His diebus enim totus fere populus Romanus advolabat. Ei, qui aderant, summo studio (прил. § 11) spectacula, quae eis dabantur, spectabant. Bestiae, ex Africa importatae, quae in caveis sub arena sitis continebantur, in arenam agitabantur. Quae postquam illam intraverunt, inter se pugnabant et necabant. Sed etiam homines cum his pugnare debuerunt. Postremo viri iuxta has bestias necati humi iacebant. Quae spectacula Romanis gaudeo (прил. § 23) fuerunt!

 

7. De oratoribus Graecorum et Romanorum

 

Multi sunt oratores clari Graecorum et Romanorum. Princeps oratorum Graecorum Demosthenes erat. Clarae sunt Demosthenis orationes in Philippum, regem Macedonum. Pro libertate patriae orationibus certabant. Frustra orationibus civitates Graeciae ad concordiam incitabat. Discordia civitatum libertatem Graeciae delevit.

In numero clarorum oratorum Romanorum erat Marcus Tullius Cicero. Ciceroni non solum libri scriptorum Romanorum noti erant, sed etiam libri scriptorum Graecorum. Nota sunt opera Ciceronis de philosophia et de institutione oratoria; notae sunt epistulae et orationes clari oratoris.

Orationes Graecorum et Romanorum etiam post multa saecula animos hominum delectant.

 

8. De Germanorum antiquorum moribus

 

Germani agriculturae non student; magna pars victus eorum in lacte, caseo, carne consistit. Multum in venationibus sunt. Cibi genere et exercitatione et libertate vitae vires aluntur et corpora immensa magnitudine gignuntur. Atque consueverunt locis frigidissimis pellibus parvis modo corpora tegere et lavari in fluminibus.

Quum civitas bellum gessit, magistratus creantur. Ei bello praesunt et potestatem vitae necisque habent. In pace principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque decernunt.

Germani non agri modum certum habent aut fines proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos hominibus agros attribuunt atque anno post alio transire cogunt.

Germani neque oppida incolunt, neque sedes inter se iunctas habent, ut e Taciti libro cognoscimus.



9. De Gallorum et Germanorum deis

 

Caesar in eis libris, qui “Commentarii de bello Gallico” dicuntur, et de bellis, quae cum populis Gallorum et Germanorum Romani diu gerebant, et de moribus institutisque eorum scribit. Tacitus quoque ille rerum scriptor Romanus, in libro suo de origine, situ, moribus ac populis Germaniae dicit.

Caesar scribit: Galli deorum maxime Mercurium colunt. Hunc Viarum ducem, hunc mercatorum custodem appellant. Post hunc colunt Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his deis eandem fere opinionem, quam reliquae gentes, habent: Iuppiter imperium deorum tenet, Apollo morbos depellit, Minerva operum atque artificiorum initia tradit, Mars bella regit. Huic deo Galli, quum proelium committere in animo habent, plerumque praedam promittunt. Quum adversarios superaverunt, bestias adversariorum necant, conferunt in unum locum reliquas res, quibus magnos tumulos exstruunt. In Galliae civitatibus nemo fere religionem et mores populi laedit vel neglegit. Si qui neglegunt vel laedunt, ab aliis contemnantur; his ceteri de via decedunt, aditum eorum, sermonemque defugiunt.

De Germanorum deis autem Caesar nihil nisi haec scribit: Germani in deorum numero eos solos, dicunt, quos vident et quorum opibus iuvantur: Solem et Vulcanum et Lunam.

In Taciti libro legimus: a Germanis maxime Mercurius colitur. Cui Germani certis diebus etiam homines sacrificant. Herculem et Martem concessis bestiis placant. Ceterum Germani deos neque parietibus includunt, neque in hominis speciem fingunt.

 

10. De causa belli Troiani

 

Erant nuptiae Pelei, regis Thessaliae, et Thetidis deae. Omnes dei invitati erant, praeter Discordiam. Dea Discordiae ira commota est et malum aureum inter epulantes iactavit, in quo inscriptum erat: “Pulcherrimae”. Diu Iuno, Minerva et Venus de malo certabant. Denique iussu Iovis a Mercurio ad Paridem, regis Priami filium, deductae erant. Iuno Paridi potentiam, Minerva sapientiam, Venus Helenam, pulcherrimam omnium mulierum, promisit.

Paris Veneri malum tradidit. Paulo post a Priamo patre in Graeciam missus est. Ibi Helenam, Menelai regis uxorem, rapuit. Hinc bellum Troianum incipitur. Decem annos ad Troiam pugnatum erat. Denique Troia a Graecis dolo capta et deleta est.



ЗАДАНИЕ XV

 

1.                       Оборот accusativus cum infinitivo

2.                       Времена и залоги инфинитива

3.                       Распознавание оборота acc. c. inf. в тексте

А. Прочитайте, разберите и переведите предложения. Подчеркните управляющий глагол, accusativus (логич. подл.) и infinitivus (логич. сказ.).

1. Victorem a victo superari saepe videmus. 2. Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque, saepe audistis (Cic.). 3. Pompeios, celebrem Campaniae urbem, consedisse terrae motu, audivimus (Seneca). 4. A patre meo audivi, Diocletianum principem iam privatum dixisse, nihil esse difficilius, quam bene imperare (Fl. Vopiscus). 5. Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia, nisi avaritia, esse perituram (Cic.). 6. Apparuit nescire eos victoria et tempore uti (T.Livius). 7. Cato dixit, litterarum radices amaras esse, fructus iucundiores. 8. Aiunt homines plus in alieno negotio videre (Sen). 9. Tibi discedens pollicitus sum me omnes res tibi perscripturum (Cic.). 10. Quid? Credebas dormienti tibi haec confecturos deos? (Terentius). 11. In castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam (Sallustius).

Страницы: 1, 2, 3, 4, 5


ИНТЕРЕСНОЕ



© 2009 Все права защищены.